monumenta.ch > Hieronymus > 17
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XVI <<<     >>> XVIII

CAPUT XVII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et locutus est ei Dominus, dicens: Ecce testamentum meum tecum: et eris pater multitudinis gentium, et non vocabitur ultra nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraam, quia patrem multarum gentium posui te. Notandum quod ubicumque in Graeco, Testamentum legimus, ibi in Hebraeo sermone sit foedus, sive pactum, id est, BERITH. Dicunt autem Hebraei, quod ex nomine suo, Deus, quod apud illos Tetragrammum est, HE litteram, Abraae et Sarae addiderit: dicebatur enim primum ABRAM, quod interpretatur, pater excelsus: et postea vocatus est ABRAAM, quod transfertur pater multarum: nam quod sequitur gentium, non habetur in nomine, sed subauditur. Nec mirandum, quare cum apud Graecos et nos Α littera videatur addita: nos HE litteram Hebraeam additam dixerimus; idioma enim linguae illius est, per HE quidem scribere, sed per A legere: sicut e contrario A litteram saepe per HE pronuntiant.
2 Et dixit Deus ad Abraam: Sarai uxorem tuam non vocabis eam Sarai, sed Sara erit nomen eius. Errant qui putant primum Saram per unum R scriptam fuisse, et postea ei alterum R additum. Et quia R apud Graecos centenarius numerus est, multas super nomine eius ineptias suspicantur: cum utique utcumque volunt ei vocabulum commulatum, non Graecam, sed Hebraeam debeat habere rationem, cum ipsum nomen Hebraicum sit. Nemo autem in altera lingua quempiam vocans, etymologiam vocabuli sumit ex altera. SARAI igitur primum vocata est per SIN, RES, IOD: sublato igitur IOD, id est, I elemento, addita est HE littera, quae per A legitur: et vocata est SARA. Causa autem ita nominis immutati, haec est, quod antea dicebatur, princeps mea, unius tantum domus materfamiliae. Postea vero dicitur absolute, princeps, id est, ἄρχουσα. Sequitur enim: Dabo tibi ex ea filium, et benedicam ei, et erit in gentes: et reges populorum erunt ex eo. Signanterque, non ut in Graeco legimus: Dixit Deus ad Abraam. Sarai uxor tua non vocabitur nomen eius Sarai: in Hebraeo habetur: non vocabis nomen eius Sarai, id est, non dices ei, princeps mea es: omnium quippe gentium futura iam princeps est. Quidam pessime suspicantur, ante eam lepram fuisse vocitatam, et postea principem: cum lepra SARATH dicatur, quae in nostra quidem lingua videtur aliquam habere similitudinem; in Hebraeo autem penitus est diversa. Scribitur enim per SADE, et RES, et AIN, et THAU: quod multum a superioribus tribus litteris, id est, SIN, RES, et HE, quibus SARA scribitur, discrepare manifestum est.
3 Et cecidit Abraam super faciem suam, et risit: et dixit in corde suo, Si centenario nascetur filius, et Sara nonagenaria pariet? Et post paululum: Et vocabis nomen eius Isaac. Diversa opinio, sed una est etymologia, quare appellatus sit Isaac. Interpretatur enim Isaac, risus. Alii dicunt, quod Sara riserit, ideo eum risum vocatum esse, quod falsum est. Alii vero quod riserit Abraham, quod et nos probamus. Postquam enim ad risum Abrahae, vocatus est filius eius Isaac, tunc legimus risisse et Saram. Sciendum tamen quod quatuor in veteri Testamento absque ullo velamine, nominibus suis antequam nascerentur, vocati sunt: Ismael, Isaac, Salomon, et Iosias. Lege Scripturas.